I Regum 10:29
Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 1:4A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. + 1.4 A deserto et Libano, etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue. AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent.
Hosea 12:10Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.