The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 10 › I Regum 10:4

I Regum 10:4

Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, + 10.4 Videns autem. RAB. ubi supra. Regina, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentia ejus, dixit: Verus est sermo, etc. Sic sancta Ecclesia, auditis miraculis Christi, provocata est ad quærendum eum: quo per fidem invento, consideratis sanctæ Scripturæ testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the queen of Sheba had seen all Solomon’s wisdom, and the house that he had built,

In Context

3Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.

5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.

Read all of I Regum 10

Cross References

1 Kings 3:28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

1 Kings 6:1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. + 6.1 Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.

Ecclesiastes 12:9[Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 10:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 10:3I Regum 10I Regum 10:5 →