I Regum 10:7
super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea
Cross References
Isaiah 64:4A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. + 64.4 A sæculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1..
Mark 16:11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. + 16.11 Et illi audientes. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.
1 Corinthians 2:9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: + 2.9 Nec in cor hominis. Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.