I Regum 10:8
Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 12:6iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
Proverbs 3:13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. + 3.13 Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
Proverbs 10:21Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.
Luke 11:31Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. + 11.31 Regina austri surget. Hic condemnata plebe Judæorum, Ecclesiæ mysterium exprimitur, quæ in Ninivitis per pœnitentiam (quæ peccatum abolet) in regina austri studium percipiendæ sapientiæ (quæ peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias. In judicio. Non mille annis ante judicium sicut Judæi fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris. BED. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit. Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judæam audire hominem sapientia famosum, sed Judæi veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant. In prædicatione. Jonas paucis diebus, Christus longo tempore prædicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.