I Regum 10:9
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 5:12Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.
2 Samuel 23:3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, + 23.3 In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.
1 Kings 5:7Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
2 Chronicles 2:11Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1