I Regum 11:25
eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 23:7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. + 23.7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.
1 Kings 5:4Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.
Psalms 106:40Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. + 106.40 Effusa est. AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce. 1