I Regum 11:29
Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
Cross References
Genesis 4:8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. + 4.8 Dixitque Cain, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.
2 Samuel 14:6Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. + 14.6 Et ancillæ, etc. HIERON. Aiunt Hebræi hanc mulierem vere duos filios habuisse, et pro hæreditate certasse, et alterum ab altero interemptum; mulier tamen se in persona David posuit: et filios in persona Amnon et Absalom: cognationem vero quæ consurgit contra filium, in persona aliorum filiorum David.
1 Kings 12:15Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.
2 Chronicles 9:29Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.