I Regum 11:7
Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:2et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.
Leviticus 26:30Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, + 26.30 Cadetis inter ruinas. Cadit enim populus cum Pharisæis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
Deuteronomy 17:3ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
Judges 11:24nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
1 Kings 15:12et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.