I Regum 11:9
Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
Cross References
Exodus 4:14Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. + 4.14 Iratus Dominus in Moysen, ait, etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.
Deuteronomy 3:26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Deuteronomy 9:8Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
1 Samuel 15:11Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. + 15.11 Pœnitet me. GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.
2 Samuel 11:27Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
1 Kings 9:2apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.