I Regum 12:25
Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde ædificavit Phanuel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,
Cross References
Genesis 32:30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. + 32.30 Vocavitque Jacob, etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, etc. In Hebræo dicitur Phanuel, ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam; Et: Deum nemo vidit unquam, quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem? Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
Genesis 32:32Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Judges 8:17Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
Judges 9:45Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
1 Kings 9:17Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, + 9.17 Ædificavit. RAB. Urbes quas ædificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon ædificavit de reliquiis Amorrhæorum fuerunt, quas non potuerunt filii Isræl delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Ægypti subvertit et dedit in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et idcirco reædificavit eas Salomon.
1 Kings 15:17Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.