I Regum 12:28
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
Cross References
Exodus 1:10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Exodus 32:4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Deuteronomy 4:14Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
1 Kings 12:8Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, + 12.8 Adolescentes. De quibus Aduram unus fuit qui postea lapidatus est. Juvenes Scriptura non semper juxta ætatem appellat, sed juxta instabilitatem animi. Nam Roboam quadragesimo ætatis suæ anno regnare cœpit.
2 Kings 17:8Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.
2 Chronicles 11:15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.