The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 13 › I Regum 13:10

I Regum 13:10

Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So he went another way, and returned not by the way that he came to Bethel.

In Context

9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.

11Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel: ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. + 13.11 Prophetes. Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur præceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quæ prædixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quæ vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala. Omnia opera, etc. GREG. In gestis prophetæ mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriæ fortitudinis fuit quod prius accidisset.

Read all of I Regum 13

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Regum 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 13:9I Regum 13I Regum 13:11 →