bible.software › I Regum › I Regum 13 › I Regum 13:12
I Regum 13:12
Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And their father said unto them, What way went he? For his sons had seen what way the man of God went, which came from Judah.
In Context
11Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel: ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. + 13.11 Prophetes. Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur præceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quæ prædixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quæ vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala. Omnia opera, etc. GREG. In gestis prophetæ mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriæ fortitudinis fuit quod prius accidisset.
13Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
Read all of I Regum 13
This Verse In Other Editions
Study I Regum 13:12