I Regum 13:24
Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. + 13.24 Et leo stabat, etc. RAB. Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiæ in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem præsumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ quem reduxerat.
Cross References
Numbers 22:33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
2 Kings 2:24Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Proverbs 26:13[Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. + 26.13 Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.
1 Corinthians 11:31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.