The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 13 › I Regum 13:25

I Regum 13:25

Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, men passed by, and saw the carcase cast in the way, and the lion standing by the carcase: and they came and told it in the city where the old prophet dwelt.

In Context

24Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. + 13.24 Et leo stabat, etc. RAB. Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiæ in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem præsumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.

26Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei.

Read all of I Regum 13

Cross References

1 Kings 13:11Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel: ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. + 13.11 Prophetes. Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur præceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quæ prædixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quæ vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala. Omnia opera, etc. GREG. In gestis prophetæ mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriæ fortitudinis fuit quod prius accidisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Regum 13:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 13:24I Regum 13I Regum 13:26 →