I Regum 13:31
Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est: juxta ossa ejus ponite ossa mea. + 13.31 Sepelite, etc. Malus propheta sciens evenire quæ vir Dei prædixit, præcepit ut sepeliretur juxta virum Dei, ne quando ossa illius comburenda effoderentur, sed conservarentur, per sanctum prophetam, sicut inferius idem testatur liber impletum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum: Heu, heu mi frater !
Cross References
Numbers 23:10Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.] + 23.10 Moriatur anima mea. ID. De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Isræl factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ID. Moriatur anima mea morte justorum, etc., usque ad: sed fides quæ per dilectionem operatur Gal. 5.. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum, etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati I Reg. 1.. Et fiant novissima mea horum, etc. ORIG. Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum Matth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinæ traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam prædixerat Balaam in Isræl orituram
Psalms 26:9Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. + 26.9 Ne avertas. AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam. Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum, etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. Ne declines. AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Salutaris meus, etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus. 1
Luke 16:22Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. + 16.22 In sinum Abrahæ. Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.