I Regum 13:4
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:11et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. + 19.11 Percusseruntque cæcitate. AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia, si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.
1 Kings 22:27et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.
2 Chronicles 16:10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
2 Chronicles 25:15Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
Jeremiah 20:2Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
Jeremiah 26:20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. + 26.20 Fuit quoque. Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.