I Regum 14:13
et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
Cross References
2 Chronicles 12:12Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
Job 19:28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? + 19.28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.
Jeremiah 22:18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! + 22.18 Non plangent eum, etc. ID. Quod de Hebræo posuimus, etc., usque ad tandem latrunculi interfecerunt eum.
Philemon 1:6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. + 1.6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.