I Regum 14:3
Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:7Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
2 Kings 5:15Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
2 Kings 8:8Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?
Luke 7:2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
John 11:3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. + 11.3 Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.