I Regum 15:6
Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. + 15.6 Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam omni, etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur Mons Amorrhæorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quæ vestræ sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis præbuit? Sed nulla virtus illic est, ubi licet cum multis millibus licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriæ consistit, quæ scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiæ fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur cædes fuisse commissa, neque Græcorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata sunt, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there was war between Rehoboam and Jeroboam all the days of his life.
In Context
Cross References
1 Kings 14:29Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.