I Regum 16:24
Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 16:28Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.
1 Kings 18:2Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.
1 Kings 22:37Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,
2 Kings 17:6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
Amos 6:1[Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
John 4:4Oportebat autem eum transire per Samariam. + 4.4 Oportebat. Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.