I Regum 16:3
ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. + 16.3 Ecce. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitæ ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem æternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitæ in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 14:11Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli: quia Dominus locutus est.
1 Kings 16:11Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos ejus.
2 Kings 9:9Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
Jeremiah 22:19Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]