The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 17 › I Regum 17:9

I Regum 17:9

Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Arise, get thee to Zarephath, which belongeth to Zidon, and dwell there: behold, I have commanded a widow woman there to sustain thee.

In Context

8Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:

10Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam. + 17.10 Mulier. ISID. Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quæ, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve. RAB. Hæc vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur. ID. Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinæ et oleo, synagoga est Judæorum, quæ Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judæorum. Hic ad ingressum Eliæ, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens: Quid mihi et tibi, etc. Hinc est quod Caiphas ait: Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat Joan. 11.. ID. Sicut propheta verbis viduæ non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judæorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.

Read all of I Regum 17

Cross References

Judges 7:2Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.

1 Kings 17:4et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.

1 Kings 19:6Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. + 19.6 Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.

Matthew 15:21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. + 15.21 Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.

Romans 4:17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 17:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 17:8I Regum 17I Regum 17:10 →