I Regum 18:12
Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias.
Cross References
1 Samuel 2:26Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
1 Samuel 16:2Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
Psalms 71:17Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. + 71.17 Sit nomen ejus benedictum, etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes. 1
Ecclesiastes 7:18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. + 7.18 Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.