The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 18 › I Regum 18:41

I Regum 18:41

Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est. + 18.41 Multæ pluviæ. ISID. Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostræ accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad cœlos ascendit, imbrem gratiæ divinæ per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret. RAB. In virtutibus Eliæ qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Elijah said unto Ahab, Get thee up, eat and drink; for there is a sound of abundance of rain.

In Context

40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. + 18.40 Apprehendite. RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.

42Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,

Read all of I Regum 18

Cross References

1 Kings 18:1Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ.

Acts 27:34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. + 27.34 Sumere cibum. BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 18:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 18:40I Regum 18I Regum 18:42 →