The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 18 › I Regum 18:42

I Regum 18:42

Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Ahab went up to eat and to drink. And Elijah went up to the top of Carmel; and he cast himself down upon the earth, and put his face between his knees,

In Context

41Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est. + 18.41 Multæ pluviæ. ISID. Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostræ accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad cœlos ascendit, imbrem gratiæ divinæ per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret. RAB. In virtutibus Eliæ qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.

43et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus.

Read all of I Regum 18

Cross References

Joshua 7:6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,

2 Samuel 12:16Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.

1 Kings 19:13Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:

Job 37:11Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.

Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

Jeremiah 46:18Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. + 46.18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 18:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 18:41I Regum 18I Regum 18:43 →