I Regum 19:3
Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:12et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
Exodus 2:15Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
1 Kings 4:25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
Amos 7:12Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.
Matthew 26:70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.