The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 19 › I Regum 19:4

I Regum 19:4

et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he himself went a day’s journey into the wilderness, and came and sat down under a juniper tree: and he requested for himself that he might die; and said, It is enough; now, O LORD, take away my life; for I am not better than my fathers.

In Context

3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.

5Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. + 19.5 Et ecce angelus Domini tetigit. RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus.

Read all of I Regum 19

Cross References

Genesis 21:15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. + 21.15 Abjecit puerum. etc. HIER. Quod sequitur: Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittæ. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de cœlo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebræo enim prius hoc scriptum est: Non videbo mortem pueri mei. Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii præstolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quæritur quomodo mater, etc., usque ad sicut sæpe faciunt cujuslibet ætatis ambulantes.

1 Kings 13:14et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Juda? Respondit ille: Ego sum.

2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.

Job 6:8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

Jeremiah 20:14Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! + 20.14 Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futuræ subversionis templi autument?

Amos 6:2Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 19:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 19:3I Regum 19I Regum 19:5 →