I Regum 19:9
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? + 3.9 Vocavitque Dominus Deus Adam. AUG., ubi supra, c. 34 Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus.
Exodus 33:21Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. + 33.21 Ecce, inquit, locus est apud me, et stabis supra, etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me, etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me, etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.
Jeremiah 2:18Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?
Jonah 1:3Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.