The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 2 › I Regum 2:19

I Regum 2:19

Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. + 2.19 Venit ergo Bethsabee ad regem. RAB. Adonias Bethsabee interveniente, etc., usque ad nec lex quam Judæi sibi adjutricem apud Deum esse opinantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bath-sheba therefore went unto king Solomon, to speak unto him for Adonijah. And the king rose up to meet her, and bowed himself unto her, and sat down on his throne, and caused a seat to be set for the king’s mother; and she sat on his right hand.

In Context

18Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi.

20Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.

Read all of I Regum 2

Cross References

Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. + 20.12 Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.

Leviticus 19:32Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. + 19.32 Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..

Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1

Matthew 25:33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. + 25.33 Hædos. Hædus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quæ possunt habere fetus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 2:18I Regum 2I Regum 2:20 →