I Regum 2:20
Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Quæ ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.
Cross References
Matthew 10:35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: + 10.35 Veni enim. Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. Separare. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.
Matthew 18:19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
Luke 11:9Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. + 11.9 Petite et dabitur vobis. Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed tædio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tædio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quæramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit. Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quærens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quæsierit, petierit et pulsaverit.
John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.