I Regum 2:25
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And king Solomon sent by the hand of Benaiah the son of Jehoiada; and he fell upon him that he died.
In Context
Cross References
Judges 8:20Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.
1 Samuel 15:33Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. + 15.33 Et in frusta. Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum.
2 Samuel 4:12Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
2 Samuel 12:10Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua.
1 Kings 2:34Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.