I Regum 2:3
Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Ego ingredior viam universæ terræ: confortare, et esto vir.
Cross References
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 4:45et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deuteronomy 17:20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. + 17.20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.
Deuteronomy 29:9Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
Joshua 22:5ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.