I Regum 2:34
Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 15:12Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. + 15.12 Jurate. AUG., quæst. 56 in Jud. Quid est quod ait Samson viris Juda, etc., usque ad nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.
1 Kings 2:31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
2 Kings 21:18Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.
Matthew 3:1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, + 3.1 In diebus autem. Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.