I Regum 2:5
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. + 2.5 Tu quoque. David præcepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei sæpe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
Cross References
2 Samuel 2:18Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. + 2.18 Porro Asæl cursor velocissimus fuit quasi unus de capreis. ID. ex Greg. Asæl significat eos quos vehemens arripiens furor in præceps ducit, etc., usque ad quasi sine ferro moriuntur.
2 Samuel 3:39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. + 3.39 Delicatus. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quæ nunc dicimus dedicata.
2 Samuel 18:5Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
2 Samuel 18:14Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,
2 Samuel 20:10Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.
1 Kings 1:18Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.