I Regum 20:10
Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. + 20.10 Hæc faciant mihi. Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene æqualem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terræ transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quæ erat intra muros esse videretur æqualis, ita ut ex æquo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent. Ne glorietur accinctus. RAB. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Isræl, regi Syriæ glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere cœperat: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus. Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
Cross References
Exodus 11:8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
2 Samuel 17:12Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
1 Kings 19:2Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
2 Kings 19:23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus + 19.23 Excelsa. ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.
Isaiah 37:24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.