I Regum 20:16
Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 16:9Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.
Isaiah 5:22Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem ! + 5.22 Ebrietatem. Vinum continet omne vitium. Ebrietas quæ Hebraice sicera significat omnia quæ statum mentis evertunt. Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit.
Hosea 4:11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.