I Regum 20:26
Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 13:4Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
Judges 1:31Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
1 Samuel 29:1Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
1 Kings 20:22Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
2 Kings 13:17et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. + 13.17 Aperi fenestram. ID. Lumine scientiæ suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere. Sagitta. ID. Prædicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad æternam prætendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: Tu autem, homo Dei, hæc fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam æternam I Tim. 6..