I Regum 20:30
Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:40qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
1 Kings 20:10Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. + 20.10 Hæc faciant mihi. Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene æqualem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terræ transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quæ erat intra muros esse videretur æqualis, ita ut ex æquo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent. Ne glorietur accinctus. RAB. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Isræl, regi Syriæ glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere cœperat: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus. Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.
1 Kings 20:26Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
2 Kings 9:2Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
Jeremiah 48:44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.