I Regum 20:34
Qui dixit ei: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 15:8Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
1 Kings 15:20Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.
1 Kings 22:31Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.
2 Chronicles 18:30Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
Isaiah 26:10Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. + 26.10 Misereamur. ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.