I Regum 20:39
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. + 20.39 Erit anima. Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius, elidantur: quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat, si paciscamur cum diabolo, æternam nobis per hoc imminere pœnam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:7Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.
2 Samuel 14:5Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
2 Kings 10:24Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
Psalms 49:7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1
Proverbs 13:8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
1 Peter 1:18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: