I Regum 20:7
Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis: misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi.
Cross References
2 Kings 5:7Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
1 Chronicles 28:1Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1
Psalms 62:3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1
Proverbs 6:14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Proverbs 11:27Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. + 11.27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.