I Regum 22:31
Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 30:2Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
1 Kings 20:1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. + 20.1 RAB. Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Isræl vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiæ summi regis esse comprobantur.
1 Kings 20:24Tu ergo verbum hoc fac: amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis:
1 Kings 20:42Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
Jeremiah 16:6Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. + 16.6 Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?