I Regum 22:36
et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,
Cross References
Judges 7:7Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
1 Samuel 4:10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
1 Kings 12:16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
1 Kings 22:17Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. + 22.17 Vidi universum Isrælem dispersum, etc. Per hæc autem ostendit, quod illius pravitas causa sit stragis. Nam si bonum ac pium habuisset pastorem, vi superasset hostes. Deinde ostendit etiam modum assequendæ salutis. Si Dominus est, inquit eis, in Deum, revertatur unusquisque ad locum suum in pace. Si Deo creditis, et vultis ex eo scire quid agendum, dimittite exercitum.
2 Kings 14:12Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.