I Regum 22:46
Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
47Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.
Cross References
Genesis 19:5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Judges 19:22Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
1 Kings 14:29Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
Romans 1:26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. + 1.26 Passiones. Id est voluptates quæ, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturæ non nominandæ. Naturalem usum. AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,