I Regum 3:11
Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
Cross References
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
Proverbs 16:31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Romans 8:26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. + 8.26 Inenarrabilibus. Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur. AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.