I Regum 3:14
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. + 3.14 Si autem ambulaveris in viis meis, etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suæ cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissæ incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.
1 Kings 2:3Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
1 Kings 3:6Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
1 Kings 11:34Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
1 Chronicles 22:12Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.