I Regum 3:17
quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. + 3.17 Ego et mulier. Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Peperi apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de gentibus, quæ non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogæ, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Introduxit me rex in cubiculum suum Cant. 2.. Et: Introducam te in domum matris meæ, et in cubiculum ejus, quæ concepit me Ibid., 3.. RAB. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus Matth. 27.: et centurionem confitentem: Vere hic erat Filius Dei Marc. 15., et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judæorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia. GREG. Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
Cross References
Romans 13:7Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. + 13.7 Tributum. Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.