The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 3 › I Regum 3:18

I Regum 3:18

Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass the third day after that I was delivered, that this woman was delivered also: and we were together; there was no stranger with us in the house, save we two in the house.

In Context

17quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. + 3.17 Ego et mulier. Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Peperi apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de gentibus, quæ non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogæ, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Introduxit me rex in cubiculum suum Cant. 2.. Et: Introducam te in domum matris meæ, et in cubiculum ejus, quæ concepit me Ibid., 3.. RAB. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus Matth. 27.: et centurionem confitentem: Vere hic erat Filius Dei Marc. 15., et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judæorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia. GREG. Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.

19Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. + 3.19 Mortuus. RAB. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est.

Read all of I Regum 3

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 3:17I Regum 3I Regum 3:19 →