I Regum 3:2
Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 17:5Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Deuteronomy 12:2Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
1 Kings 5:3Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. + 5.3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
1 Kings 15:14excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
1 Kings 22:44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
1 Chronicles 17:4Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.